Postea quia dicebant eum depravare locum sanctum, subdit de commendatione tabernaculi. Quod dictum est tabernaculum testimonii, vel quia in eo erat arca testimonii, vel quia ante fores tabernaculi causae sub testibus diffiniebantur. Tabernaculum, inquit, testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat in monte. Hoc habuerunt patres nostri, usque in diebus David. In diebus autem Salominis templum tabernaculo successit. Postea incipit eos arguere, postquam purgavit se a crimine sibi a falsis testibus objecto. Dura, inquit cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis, sicut et patres vestri? Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri. Hoc audientes dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.